Charter Document - 02569683
| Charter Number: | 02569683 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1279 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus dei gratia rex Angl[ie] dominus Hibern[ie] et dux Aquit[anie] vicecomiti Berk salutem Quia dominica nostra per Angliam fecimus talliari tibi precipimus quod si manerium de Blebur aliquando fuerit antiquum dominicum nostrum vel progenitorum nostrorum regum Angl[ie] et hucusque talliari consueverit tunc dilecto nobis in Christo abbati de Reding de tenentibus suis in eodem manerio racionabile tallagium habere facias sicut alias fieri consuevit T[este] R[oberto] Bathon[iensi] et Wellen[si] episcopo apud Westm[onasterium] x die Julii anno regni nostri septimo
