Charter Document - 02561313
| Charter Number: | 02561313 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1274 - 1275 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[N]on nobis set domino damus gloriam et honorem et ipsi gratiam reddimus quod ad tam sacrum concilium patriarcharum primatum archiepiscoporum episcoporum abbatum priorum decanorum archidiaconorum et aliorum ecclesiarum prelatorum tam per se quam per procuratores necnon capitulorum collegiorum et conventuum procuratorum [copiosa multitudo] ad vocacionem nostram convenit Sane licet pro felici prosecucione tanti negocii eorum esset consilium oportunum et in ipsorum tanquam dilectorum filiorum presencia delectemur et quidem spirituali gaudio affluamus circa nonnullos tamen eorum propter varia incommoda que ipsorum copiositas ingerit ne pre turba nimia se diucius mutuo conprimant [et] eorum absencia ipsis et ipsorum ecclesiis posset esse dampnosa provida pietate commoti de fratrum nostrorum consilio super hoc salubriter providere decrevimus ut sic ipsorum gravaminibus occurratur quod prosecucione huius negocii quod ferventi spiritu et sollicitudine indefessa prosequimur nullatenus derogetur Omnes igitur patriarchas primates archiepiscopos episcopos abbates et priores mitratos necnon et alios abbates et priores per nos nominatim et specialiter evocatos sic remanere decrevimus ut ante diffinitum concilium absque nostra speciali licencia non discedant Ceteris vero abbatibus et prioribus non mitratis et abbatibus aliis et prioribus qui per nos non fuerint nominatim et specialiter evocati necnon prepositis decanis archidiaconis et aliis ecclesiarum prelatis ac quorumcumque prelatorum capitulorum et conventuum procuratoribus recedendi cum dei et nostra benediccione clementer licenciam in partimur mandantes ut omnes taliter recedentes primitus prout infra scribitur sufficientes procuratores dimittant ad suscipienda nostra mandata et ea que in presenti concilio ordinata sunt et in futuro domino auctore contigerit ordinari Omnes scilicet de regno Francie taliter recedentes quatuor de regno Alemannie quatuor de regno Hispanniarum iiii de regno Anglie iiii de regno Scocie unum de Lumbardia duos de Tuscia unum de regno Dascie unum de regno Cilicie ii de terris [] de regno Norweye unum de regno Suevie unum de regno Hung[ar]ie unum de regno Dacie unum de regno Boemie unum de ducatu Polonie unum procuratores sufficientes dimittant
