Charter Document - 02561268
| Charter Number: | 02561268 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Restoration |
| Date: | 1154 - 1166 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f41r,p85) |
Charter:
Willelmus Martel omnibus hominibus suis et amicis Francis et Anglis salutem Sciatis me concessione uxoris mee et filiorum meorum pro devitando animarum nostrarum periculo reddidisse monachis Rading[ensibus] terram suam de Underhore totam integre hidam quam ipsis invitis aliquandiu de eis ad firmam tenebam ut inde tanquam de iure suo faciant amodo quod voluerint Neque enim in terra illa ego vel heredes mei ius aliquod hereditarie clamamus vel clamare in perpetuum pertemptabimus Ego Galfridus Martel hanc reditionem concedo et confirmo Huius rei sunt testes Willelmus capellanus Rogerius Martel Alanus dapifer Willelmus Belez et multi alii
