Charter Document - 02561267
| Charter Number: | 02561267 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Testimony |
| Date: | 1154 - 1165 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f47r,p97) |
Charter:
Venerabili R abbati de Rading[ia] domino et amico suo totique eiusdem loci conventui frater Walt[erius] humilis minister ecclesie sancti Martini de Bello et humilis eiusdem loci conventus civitatis illius cives fieri de qua psalmista cecinit dicens Gloriosa dicta sunt de te civitas dei Sicut iam pridem paternitati vestre intimavimus ita adhuc viva voce testamur quod terra de Underora quondam nostra semper in dominio nostro fuit nec aliquis illam de nobis tenuit sed monachi nostri qui etiam adhuc supersunt illam in dominio nostro tenuerunt Hoc dicimus hoc affirmamus et his litteris ecclesie vestre de illa terra huiusmodi testes sumus Valeat paternitas vestra in domino dilectissime pater et fratres
