Charter Document - 02561141

Charter Document - 02561141


Charter Number: 02561141
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1213
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Hel[ias] abbas Radyng[ensis] et eiusdem loci conventus dedimus et presenti carta nostra confirmavimus Roberto de Chelseie totam terram quam Simon forestarius filius Aldewini de Thela tenuit in Thela cum pertinentiis suis in prato et alneto in agris et pasturis tenend[am] de nobis sibi et heredibus suis reddendo inde annuatim viginti solidos ad festum sancti Michaelis pro omni servitio Dedimus etiam eidem R[oberto] pasturam illam que vocatur Wydemord cum pertinentiis tenend[am] de nobis iure hereditario reddendo nobis annuatim dimidiam marcam argenti ad Pascha et in tempore messionis metet unam niedhalve sicut ceteri liberi homines solent metere Hec autem duo tenementa tenebit prefatus R[obertus] et heredes sui post ipsum qui de ipso exierint libere et quiete per predictum servitium et censum annuum quamdiu ipse et heredes sui nobis fideles extiterint et predictum censum nobis plene et fideliter reddiderint Hiis testibus Iohanne filio Hugonis Roberto Puncun Gervasio fratre eius Ricardo de Colle