Charter Document - 02561140
| Charter Number: | 02561140 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Manumission |
| Date: | 1200 - 1213 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hel[ias] abbas Radyng[ensis] et eiusdem loci conventus absoluimus Simonem filium Aldewini de Thela a servitute qua tenebatur ratione nativitatis Dedimus etiam et concessimus ei totam terram quam Ailwinus pater eius tenuit apud Thelam cum pertinentiis suis in prato et alneto et pascuis et pasturis tenend[am] de nobis iure hereditario reddendo annuatim viginti solidos ad festum sancti Michaelis pro omni servitio Dedimus quoque eidem pasturam illam que vocatur Widemora cum pertinentiis tenendam de nobis iure hereditario reddendo inde annuatim dimidiam marcam argenti ad Pascha et in tempore messionis metet unam nedhalve sicut ceteri homines solent metere Hec autem duo tenementa tenebit ipse Simon et heredes sui post ipsum libere et quiete et honorifice per predictum servitium et censum quamdiu ipse et heredes sui nobis fideles extiterint et predictum censum ad terminos prenominatos plene et fideliter nobis reddiderint Hiis testibus
