Charter Document - 02561139
| Charter Number: | 02561139 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Lease |
| Date: | 1186 - 1199 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hugo abbas Radyng[ensis] et eiusdem loci conventus concessimus Raimundo mercatori et heredibus suis quatuor virgatas terre cum omnibus pertinentiis suis scilicet unam que fuit Godwyni Wykyng et unam que fuit Aldwini de Luci et unam que fuit Sewini Rudde et unam que fuit Edmundi Warimund et preterea terram que fuit Huldehund Tenend[as] de nobis honorifice et pacifice libere quiete ab omni servitio et consuetudine pro viginti et uno solidis et sex denariis annuatim ad festum sancti Michaelis reddendis Pro hac autem concessione dedit nobis prefatus R[aimundus] x solidos Hec igitur conventio rata erit et stabilis quamdiu prescriptus R[aimundus] et heredes sui nobis fideles exstiterint et predictum censum bene et plene reddiderint Hiis testibus Alano fratre Raimundi Rad[ulf]o Wille Waltero de Oxonia Waltero de Stoke Gilberto de Ponte Waltero senescallo Willelmo pincerna Willelmo dispens[atore] Waltero Peg et aliis multis
