Charter Document - 02561138
| Charter Number: | 02561138 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Lease |
| Date: | 1173 - 1186 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ioseph abbas Radyng[ensis] consilio et consensu totius conventus concessi et presenti carta mea confirmavi Gaufr[ed]o filio Bunde et heredibus eius virgata unam terre que est iuxta Fildenac quam Bunde pater eius tenuit libere et quiete pro duobus solidis annuatim solvendis pro omni servitio quartam partem ad Annuntiationem dominicam quartam ad festum sancti Iohannis Baptiste quartam ad festum sancti Michaelis et quartam ad festum sancti Thome apostoli Hec autem conventio rata erit et stabilis quamdiu predictus Gaufr[edus] et heredes eius fideles nobis extiterint et predictum censum nobis bene et fideliter solverint Hiis testibus Warino de Radyng[ia] Gaufr[edo] clerico Roberto cementario Rogero mercatore Waltero quoquo a Rad[ulfo] de Caversham Frualdo de Hurtrugge Iohanne s[er]v[iente] de Est Ricardo filio Chan Waltero Heremita Gaufr[edo] filio Alani Simone filio Gaufr[edi] Iohanne filio Gaufr[edi]
