Charter Document - 02561137
| Charter Number: | 02561137 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Gift |
| Date: | 1165 - 1173 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Radyng[ensis] ecclesie abbas assensu et voluntate eius conventus dedi [et] concessi Edmundo filio Ailwardi et heredibus ipsius terram quam Ricardus frater ipsius aliquando tenuit in terra arabili et in moris cum ceteris pertinentiis suis tenend[am] de nobis pro vii solidis annuatim persolvendis ad festum sancti Michaelis Hec quoque donatio rata erit et stabilis quamdiu predictum censum reddiderit et nobis fidelis extiterit Hiis testibus Herewardo fratre ipsius et Iohanne nepote suo Willelmo Bevyn Tedbaldo Tochi de Northcote Osmundo carpentario
