Charter Document - 02561136

Charter Document - 02561136


Charter Number: 02561136
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Gift
Date: 1165 - 1173
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus abbas Radyng[ensis] voluntate et consilio conventus dedi et concessi Simoni de Herewardeslegh et heredibus eius post ipsum hidam illam et virgata terre quam antecessores eius aliquando tenuerunt in Thele tenend[as] de nobis preter patrimonium suum per x solidos annuatim ecclesie Radyng[ensi] ad festum sancti Michaelis persolvendos Sic vero memoratam terram ei concessimus ut eam cui voluerit heredum libere possit concedere Hec quoque donatio rata erit et stabilis quamdiu predictum censum bene reddiderint et nobis fideles extiterint Hiis testibus magistro Gilberto Hamone Simone dapifero Willelmo Bevyn Ricardo de Grava Ailwardo de Felda Roberto de Cantia Edmundo de Tyghelhurst Willelmo de Colleia Hamone filio Turgodi