Charter Document - 02561135

Charter Document - 02561135


Charter Number: 02561135
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1158 - 1165
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant fideles sancte ecclesie quod ego Rog[erius] abbas Rad[ingensis] et conventus fratrum concessimus et presenti carta confirmavimus Edmundo filio Edwardi de Tyghelhersta tenendam de nobis et de ecclesia nostra iure hereditario illam virgata terre in Tyghelherste que fuit Aldidere matertere sue uxoris quondam Ailwardi Bedelli Pro hac terra autem reddet ecclesie nostre annuatim ad festum sancti Michaelis tam ipse quam heredes sui post eum dimidiam marcam argenti secundum antiquam consuetudinem liberiorum hominum nostrorum de territorio Radyng[ie] quam faciunt singuli pro quantitate tenuere sue Inveniet unius hominis operationem una die ad prata nostra falcanda et alia die ad segetes metendas et per duos dies dimidium carrum sive unam redam una scilicet die ad fenum et alia die ad bladum nostrum conportandum Hiis testibus Willelmo presbitero Radyng[ie] magistro Gilberto de Colleia et Rogero fratre eius Hamone de Cotesbroc Herewardo de Colleye Simone et Edmundo et Ricardo fratribus Roberto de Cantia Roberto Biensief Edmundo et Edwardo de Silhamsteda Sewalo et Warino fratre eius Roberto