Charter Document - 02561118
| Charter Number: | 02561118 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Acknowledgment |
| Date: | 1240 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f112v,p228) |
Charter:
Universis hoc scriptum inspecturis vel audituris innotescat quod cum ego magister Gilebertus de Bih[am] rector ecclesie de Thacham tenear solvere viris venerabilibus abbati et conventui Rading xx marcas annuas secundum ordinationem venerabilis patris nostri Roberti Sar[esburiensis] [episcopi] et eiusdem loci capituli confirmationem quibus ordinationi et confirmationi personaliter interfui et consensi anno primo confectionis huius instrumenti solvam dictas xx marcas plene ad hoc sponte obligatus ad terminos me petente concessos videlicet ad Pascha c solidos ad Nativitatem sancti Johannis Baptiste c solidos ad festum sancti Michaelis v marcas nullo preiudicio generando ipsis ex mutatione terminorum solutionis in dictis ordinatione et confirmatione positorum quo ad successores meos Dicti vero abbas et conventus sua liberalitate de dictis xx marcis mihi v remiserunt et ego omni exceptioni et omni juris remedio sponte renuntians hac presenti carta me obligavi ad solvendum xv [marcas] singulis annis post annum primum scilicet l solidos ad Natale domini l ad Pascha l ad Nativitatem beati Johannis Baptiste l ad festum sancti Michaelis Ita tamen quod successores mei nichil sibi possint credere remissum cum specialiter mihi contemplatione persone mee facta sit dicta remissio In horum testimonium huic scripto signum meum apposui Hiis testibus []
