Charter Document - 02561114

Charter Document - 02561114


Charter Number: 02561114
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1201
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): British Library - Egerton MS 3031 (f95v)

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Herbertus dei gratia Sar[esburiensis] episcopus salutem in domino Cum fraterne dilectionis et pastoralis sollicitudinis toti gregi divina permissione nobis commisso simus debitores illos tamen prerogativa cure et caritatis amplectimur quibus propter privilegium religionis specialius obligamur Unde dilectis nobis filiis abbati et conventui Rading[ensibus] quorum publice fame testimonio viget et in hospitalitate caritas et in honestate religio pio pastoris affectu providere et subvenire volentes eisdem monachis ad domus sue sustentationem et hospitalitatis gratiam in ea fovendam auctoritate pontificali confirmamus in ecclesia de Thacham de duabus portionibus quas nomine perpetue vicarie sue possidet Robertus clericus de Tacham et prius Nigellus predecessor eius possedit ix marcas argenti per manum perpetui vicarii a nobis vel successoribus nostris ad presentationem eorundem monachorum in predictis duabus portionibus instituti annuatim percipiendas Medietatem etiam terrarum et nemoris et pratorum ad predictas portiones pertinentium excepto masuagio et orto specialiter ad ipsam vicariam deputato prenominati monachi in perpetuum possidebunt De tertia vero eiusdem ecclesie portione quam Hugo Burgund[ie] nomine vicarie sue possidet eisdem monachis confirmamus triginta et iiii solidos et unum denarium per manum perpetui vicarii in eadem portione a nobis vel successoribus nostris ad presentationem eorundem monachorum instituti annuatim percipiendos Duo autem vicarii quicumque pro tempore in eadem ecclesia predicto modo fuerint instituti omnia episcopalia usitata et consueta quantum ad vicarias suas pertinet sustinebunt In omnibus vero oneribus que ecclesiam illam variis de causis contingere possunt sicut vicarii vicinarum ecclesiarum pro vicariis suis respondebunt Abbas vero et conventus Rading[enses] sicut persone vicinarum ecclesiarum plenarie respondebunt pro personatu Quod ut ratum sit et firmum presenti scripto et sigilli nostri munimine duximus confirmandum salvis tamen in omnibus iure et auctoritate ecclesie nostre et nostra et successorum nostrorum Dat apud Suning[es] per manum Willelmi Raimund[] xiiii kl[] Maii pontificatus nostri anno septimo His testibus magistris Hel[ia] de Chivel[] Hugone de Gaherst Rogero

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Herbertusname dei gratia Sar[esburiensis] episcopusname salutem in domino Cum fraterne dilectionis et pastoralis sollicitudinis toti gregi divina permissione nobis commisso simus debitores illos tamen prerogativa cure et caritatis amplectimur quibus propter privilegium religionis specialius obligamur Unde dilectis nobis filiis abbatiname et conventui Rading[ensibus]name quorum publice fame testimonio viget et in hospitalitate caritas et in honestate religio pio pastoris affectu providere et subvenire volentes eisdem monachisname ad domus sue sustentationem et hospitalitatis gratiam in ea fovendam auctoritate pontificali confirmamus in ecclesia de Thacham de duabus portionibus quas nomine perpetue vicarie sue possidet Robertus clericus de Tachamname et prius Nigellus predecessorname eius possedit ixnumeral marcas argenti per manum perpetui vicarii a nobis vel successoribus nostris ad presentationem eorundem monachorumname in predictis duabus portionibus instituti annuatim percipiendas Medietatem etiam terrarum et nemoris et pratorum ad predictas portiones pertinentium excepto masuagio et orto specialiter ad ipsam vicariam deputato prenominati monachiname in perpetuum possidebunt De tertia vero eiusdem ecclesie portione quam Hugo Burgund[ie]name nomine vicariename sue possidet eisdem monachisname confirmamus triginta et iiiinumeral solidos et unum denarium per manum perpetui vicarii in eadem portione a nobis vel successoribus nostris ad presentationem eorundem monachorumname instituti annuatim percipiendos Duo autem vicarii quicumque pro tempore in eadem ecclesia predicto modo fuerint instituti omnia episcopalia usitata et consueta quantum ad vicarias suas pertinet sustinebunt In omnibus vero oneribus que ecclesiam illam variis de causis contingere possunt sicut vicarii vicinarum ecclesiarum pro vicariis suis respondebunt Abbasname vero et conventus Rading[enses]name sicut persone vicinarum ecclesiarum plenarie respondebunt pro personatu Quod ut ratum sit et firmum presenti scripto et sigilli nostri munimine duximus confirmandum salvis tamen in omnibus iure et auctoritate ecclesie nostre et nostra et successorum nostrorum Dat apud Suning[es] per manum Willelmi Raimundname[] xiiii kl[] Maii pontificatus nostri anno septimodate His testibus magistrisname Hel[ia] de Chivelname[] Hugone de Gaherstname Rogeroname