Charter Document - 02561113
| Charter Number: | 02561113 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1189 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f28v,p60) |
Charter:
Ricardus dei gratia rex Anglie dux Normann[ie] Aquit[anie] comes Andeg[avie]a omnibus hominibus de Berkescire salutem Precipimus vobis quod eatis ad forum abbatis de Radingia de Tacheham sicut solebatis tempore regis Henrici avi patris nostri super foris facturam x librarum et eadem die qua tunc solebatis illud facere Et nisi feceritis iusticia nostra hoc fieri faciat T[este] comite Willelmo de Mandevilla Apud Gaitintonam xii die Septembris
