Charter Document - 02561103

Charter Document - 02561103


Charter Number: 02561103
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1213
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Banastr[e] filius Iohannis Banastr[e] de Silhamsted dedi concessi et presenti carta mea confirmavi deo et sancte Marie et beato Iacobo de Rading[ia] et abbati et conventui eiusdem loci pro salute anime mee at omnium antecessorum et successorum meorum x acras prati de dominico meo in Widemed[e] de Silhamst[ed] que iacet inter Middelham et Havekeresford habend[as] et tenend[as] libere et quiete in puram et perpetuam elemosinam in perpetuum Et sciendum quod ego Willelmus Banastr[e] habui duas sortes quarum unam contuli predictis abbati et conventui de Rading[ia] ad recipiend[um] per eandem sortem de decem acris predictis octo acras in eodem prato meo de Widemed[e] Duas vero acras in medio eiusdem prati eisdem monachis Rading habere faciam sicut mihi per sortem meam acciderit ita ut integre decem acras habeant predicti abbas et conventus Ego autem et heredes mei warantizabimus predictas x acras contra omnes homines et feminas in perpetuum Et ut hec mea donatio rata sit et stabilis presentem cartam sigilli mei appositione roboravi T[estibus] []