Charter Document - 02561079

Charter Document - 02561079


Charter Number: 02561079
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1193 - 1213
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Egerton MS 3031 (f100r,p203)

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Robertus Punchun de Silhamstede dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et sancte Marie et abbati et conventui de Radinges totum pratum meum de Stodham cum una acra prati in Midemestedole Habendum et tenendum quasi in puram et perpetuam elemosinam libere et quiete et absolute iure perpetuo absque ullo servitio et absque ulla demanda que uncquam eis fieri possit a me vel aliquo ex meis Ego autem et heredes mei nihilominus faciemus plenaria pro tota terra nostra totum servitium ecclesie Rading[ensi] quod facere consuevimus antequam dedissem illis pratum istud Ipsi vero abbas et conventus de Rading[es] intuitu dei receperunt me in fratrem domus sue et in communionem omnium bonorum que fiunt in ecclesia sua in perpetuum ita quod ad obitum meum habitum monachalem mihi dabunt et de cetero warantizabunt me tanquam specialem fratrem domus sue pro posse suo Ego vero totam tertiam partem catali mei et rerum mearum tam mobilium quam inmobilium et in blado in terra et in omnibus aliis ad obitum meum domui Rading[ensi] confero cum corpore meo absque ulla contradictione meorum Hiis testibus Iohanne filio Hugonis Alano de Englefeld magistro Willelmo de Linc[olnia] Henrico de Camel et multis aliis