Charter Document - 02561077
| Charter Number: | 02561077 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Gift |
| Date: | 1193 - 1220 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f106v,p216) |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Gervasius Punchun dedi et concessi et presenti carta mea confirmavi deo et sancte Marie et ecclesie de Radinges et abbati et conventui eiusdem loci pro salute mea et omnium amicorum meorum totam terram meam de Shaies cum pertinentiis suis quam tenui de Hereberto le Mul et de Matilde uxore sua per servitium quadraginta denariorum per annum Dedi etiam et concessi predicte ecclesie omnes redditus ac terras meas quas adquisivi vel adquirere potero tota vita mea per idem servitium quod facere debeo dominis meis Terra vero quam de predictis abbate et conventu de Rading[es] teneo de la Wlfhullef et de Benewell cum omnibus pertinentiis suis post decessum meum integre et plenaria ad eandem ecclesiam revertetur quia illam non habui nisi tantummodo in vita mea De aliis etiam tenementis que de ipsis teneo nichil habeo nec habere debeo nisi ad voluntatem ipsorum quoniam poterunt illa revocare ad se quando voluerint Si vero monachatum in domo Rading[ensi] in vita mea accepero sicut carta mea quam de eis habeo testatur similiter tunc predicta terra ad ipsos statim revertetur Predicti tamen abbas et monachi concesserunt Ragenilde uxori mee quod si me supervixerit vel postquam vitam meam mutavero in seculo fuerit teneat predictam terram de eis tantum in vita sua pro dimidia marca de Wlfele et viginti septem denariis de Benewell annuatim reddendis ita quod post decessum suum sine omni calumpnia tota predicta terra integre ad predictam ecclesiam revertatur Hiis testibus []
