Charter Document - 02561073

Charter Document - 02561073


Charter Number: 02561073
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1175
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Egerton MS 3031 (f40v,p84)

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Mandevill[a] comes Essexie concessi et presenti carta confirmavi deo et ecclesie sancte Marie de Rading[ia] et monachis ibidem deo servientibus totam terram quam tenuit Aluricus filius Croc de Katend[ena] in manerio meo de Stratleia reddentem xxvi solidos et iiii denarios in perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis suis in bosco et plano in pratis et pasturis in viis et semitis cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis quas Aluricus filius Croc vel aliquis successorum eius unquam melius habuit in manerio meo de Stratl[eia] Tenebunt autem predicti monachi et perpetuo possidebunt prenominatam terram reddentem sibi xxvi solidos et iiii denarios pro omni servitio libere et quiete et absque omni terreno servitio salvo tamen servitio domini regis quod eadem terra facere solebat Cum autem contigerit quod relevari debeat prefata terra revelabunt eam hii qui eam hereditarie possessuri sunt solvendo x solidos predictis monachis de Rading[ia] Si vero foris fecerint satisfacient pro forisfacto monachis Rading sicut dominis suis per iudicium curie ipsorum monachorum His testibus Rog[ero] Bigot Gileberto de Veir Hugone Talebot [Willelmo filio Rogeri Sawalo de Osevil Iohanne de Rochell Waltero cubiculario Waltero filio Bernardi et Waltero filio eius Willelmo capellano de Pangeburna Haimone de Radingia]