Charter Document - 02561065
| Charter Number: | 02561065 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Gift |
| Date: | 1168 - 1189 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f40v,p84) |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus comes de Ferr[es] dedi deo et ecclesie de Rading[ia] in liberam et perpetuam elemosinam xx acras de terra arabili in manerio meo Stanford[ie] iuxta ecclesiam apud occidentalem partem et v acras prati scilicet iiii acras quas Samson pro duobus solidis tenuit et quintam quam Gilebertus de Wicha tenuit Hanc terram tenebunt prefate ecclesie monachi in expectationem melioris et prestantioris doni mei libere et quiete ab omni consuetudine et exactione seculari pro salute anime mee et Sibille comitisse uxoris mee et omnium filiorum meorum et pro anima patris mei et matris mee et omnium antecessorum et successorum meorum Testibus Nicholao filio Pagani dapifero meo Rog[erio] de Fifhida Roberto de Bachepuz Iohanne filio eius Henrico de Kinchest[una] Walt[erio] de Stokes Iohanne Chatin et multis aliis
