Charter Document - 02561050
| Charter Number: | 02561050 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Gift |
| Date: | 1213 - 1226 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f80r,p163) |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Alanus de Englefeld in ligia potestate mea dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et beate Marie et ecclesie de Rading[ia] et Symoni abbati et monachis ibidem deo servientibus pro salute anime patris mei et anime matris mee et omnium antecessorum et successorum meorum in liberam puram et perpetuam elemosinam totam et integram illam terram cum pertinenciis in Herward[esle] quam aliquando habui de Thoma de Herward[esle] Habendam et tenendam eidem abbati et successoribus suis et ecclesie de Rading[ia] in perpetuum sicut meam liberam puram et perpetuam elemosinam quietam ab omni servicio seculari exactione et consuetudine et omnibus rebus ad me vel ad heredes meos pertinentibus Ut autem hec mea donacio concessio et carte mee confirmacio rata et stabilis in perpetuum permaneat presentem cartam meam sigilli mei testimonio roboravi Hiis testibus []
