Charter Document - 02560892
| Charter Number: | 02560892 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Quitclaim |
| Date: | 1204 - 1220 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f108r,p219) |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Achard pro maximo comodo meo dimisi et resignavi et quietum clamavi abbati et conventui de Rading[ia] totum tenementum quod aliquando habui de Iohanne de Spersolte in villa de Rading[ia] videlicet duas insulas magnam scilicet insulam que est iuxta Gildhalle ultra aquam et parvam insulam que est iuxta insulam ubi tentorium fuit cum placia que est coram magna insula versus vicum et cum omnibus que super tenementum illud fuerint vel ad dictum tenementum pertinuerint habend[um] et tenend[um] predictis abbati et conventui in dominico suo vel sicut eis placuerit iure perpetuo absolute et quiete absque aliquo retine mento vel aliqua vexatione vel demanda que eis unquam fieri possit a me vel ab heredibus meis vel ab aliquo ex meis aliquo tempore Quod ut firmum et stabile sit in perpetuum presenti scripto sigillum meum apposui et coram villata de Rading[ia] in plena potestate mea sponte me et omnes meos de predicto tenemento in perpetuum dimisi et predictos abbatem et conventum inde plenaria saisivi Et propter hanc donationem resignationem et quietam clamationem de toto iure quod ego vel heredes mei habuimus vel habere potuimus in predicto tenemento dederunt mihi predictus abbas et conventus viginti duas marcas argenti in magna necessitate mea pro redemptione corporis mei Hiis testibus G[alfredo] archidiacono Berkesir[e] magistro Nicholao Martel Henrico de Kamel Thoma de Erleia Gilone Revel Rogero fratre suo Roberto Painel Gervasio Puncon Hugone filio Maisent Alano vinitore Rad[ulfo] Wille Reginaldo senescallo Roberto Wille Turgisio Roberto de Sideham Petro de Rutherwika Giliberto Ruffo Fulcone fratre suo et multis aliis
