Charter Document - 02560891

Charter Document - 02560891


Charter Number: 02560891
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1204 - 1215
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes filius Iohannis dedi et concessi Willelmo Achard domino meo duas insulas apud Radyng[iam] scilicet magnam insulam proximam de Gildhalle et parvam insulam iuxta insulam ubi tentorium fuit et preterea totam placeam coram magna insula versus vicum per quam habebit introitum suum in magnam insulam tenend[as] sibi et cui voluerit de me et heredibus meis in perpetuum Et sciendum est quod ego et heredes mei debemus acquietare predictas insulas cum predicta placea versus abbatem de Radyng[ia] in omnibus pro escambio cuiusdam terre quod predictus Willelmus mihi fecit in Spersolt Et ego et heredes mei debemus warantizare predicta tenementa predicto Willelmo et cui voluerit in perpetuum Et ut hec donatio et concessio rata et stabilis permaneant presentis scripti testimonio et sigilli mei appositione confirmavi Hiis testibus Iohanne de Wokenholt tunc vic[ecomite] et multis aliis