Charter Document - 02560857
| Charter Number: | 02560857 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Gift |
| Date: | 1200 - 1230 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f81r,p165) |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Gilebertus Pinzun dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi abbati et conventui de Rading[ie] unum mesuagium apud Bellum cum pertinentiis videlicet illud quod Ricardus porcarius tenuit de me pro tribus solidis annuis tenendum et habendum dictum mesuagium in perpetuum libere quiete bene et in bona pace absque ullo retene mento ad me vel ad heredes meos contingente Pro hac autem donatione concessione et carte mee confirmatione remiserunt mihi prefati abbas et conventus sexaginta et quatuordecim solidos in quibus tenebar dictis abbati et conventui Predictum vero mesuagium cum pertinentiis ego Gilebertus et heredes mei warantizabimus dictis abbati et conventui versus omnes homines Et ut hec mea donatio concessio et carte mee confirmatio rata et stabilis perseveret presens scriptum sigilli mei appositione roboravi Hiis testibus [Willelmo de Engelfeud Nicholao Pincerna Ricardo de Collea Roberto Bienshief de Kenthe Radulpho Saraguze Gilberto Frankeleyn Hugone de Kenetwode et multis aliis]
