Charter Document - 02560849
| Charter Number: | 02560849 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Gift, Lease |
| Date: | 1200 - 1213 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hel[ias] dei gratia abbas Radyng[ensis] et eiusdem loci conventus concessimus et dedimus Agathe filie Gilberti de Felda et heredibus suis medietatem totius terre iacentis inter duas aquas Kenete tam in moris quam pratis et pascuis quam tenuit pater suus Gilbertus tenendam de nobis sibi et heredibus suis libere et quiete et pacifice reddendo nobis annuatim triginta denarios pro omni servitio ad festum sancti Michaelis Pro hac autem nostra concessione et donatione prefata Agatha cum sponso suo et heredes sui abiuraverunt super textum sancti evangelii in plena curia nostra siquid iuris habere potuerunt in reliqua terra quam Gilbertus pater suus tenuerat quam ipse G[ilbertus] recognovit spontanee in curia nostra operariam de vilenagio fuisse Hiis testibus [Oddone de Bergefeld et Gileberto filio eius Willelmo de Uffinton Reimundo de Radingie et Alano fratre eius Gervasio Puncun Roberto Puncun Gileberto Pincun Willelmo de Colle et Tom[o] filio eius Ricardo de Colle Hugone de Herewaldesleg et toto hundredo de Radingie]
