Charter Document - 02560848
| Charter Number: | 02560848 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1200 - 1213 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hel[ias] dei gratia abbas Radyng[ensis] et eiusdem loci conventus concessimus Iohanni capellano clerico nostro unanimi consensu et voluntate perpetuam vicariam in ecclesia sancti Laurentii toto tempore vite sue possidendam Ita quidem quod prefatus Iohannes percipiet per manum elemosinarii nostri viginti solidos annuatim ad indumenta sua et panem et potum sicut unus monachorum nostrorum cum septem denariis per unam quamque ebdomadam pro companagio et hospitium honestum et legata sua usque ad sex denarios et infra supra autem quod excreverit cum elemosinario dimidiabat Oblationes etiam suas percipiet scilicet sex denarios ad Natale domini et sex denarios ad Purificationem beate Marie et sex denarios ad Pascha et sex denarios ad festum sancti Laurentii Et cum vocatus fuerit ad sinodum pro statutis ecclesie audiendis semel in anno elemosinarius providebit ei equum idoneum Ut autem hec nostra concessio rata et inconcussa permaneat sigilli nostri appositione eam duximus corroborandam
