Charter Document - 02560846
| Charter Number: | 02560846 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Lease |
| Date: | 1186 - 1213 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego H abbas Rad[ingensis] et eiusdem loci conventus concessimus Osberto de Waltham et heredibus suis tenere de ecclesia nostra totam terram que est inter Kenetam et mesuagiuma quod Adam de Erleb de nobis tenuit in Radyng[ie] excepto caio et eius pertinentiis quod erit xxx pedum in longitudine et xvi in latitudine reddendo annuatim ii solidos ad festum sancti Michaelis pro omni aliud servitio ad nos pertinente caium etiam ita ei concessimus in orientali parte domus sue ut illud de suo faciat et quotiens opus fuerit reficiat et heredes eius post eum et custodiat et procuret ita quod nec pro aquarum inundatione in yemee vel alio tempore nec pro siccitate in estate naves ibidem applicare inpediantur Ante caium autem tam amplum plenum et planum procurabit spatium et per mediam curiam suam viam ad kaium illud ne naves vel quadrige hinc inde advenientes in cartando vel decartando aliquatenus prepediri possint Emolumentorum autem kaii illius pro hac custodia et procuratione concessimus undecumque provenerint medietatem predicto O[sberto] et heredibus suis post eum medietatem alteram nobis retinentes Volumus igitur ut predictus O[sbertus] et heredes eius predictum tenementum teneant libere et quiete pacifice et honorifice sicut alii liberi et honorabiles burgenses de Radyng[ie] tenent Hec autem concessio rata erit et stabilis quamdiu predictus O[sbertus] et heredes sui nobis fideles extiterint et predictum censum bene et plene reddiderint Hiis testibus Willelmo de Waltham et magistro Hamone fratribus eius Meuselmo de Bulehud et Nicholao fratre suo Hugone de Sotebroc et Roberto fratre suo Wyce de Shotebrok Gautero clerico de Leomenstria Willelmo camberl[ano] Willelmo dispensatore Radul[f]o ianitore Lamberto coco Ernaldo Rufo Ramundo mercatore et Alano fratre suo Rad[ulf]o Wille Waltero Wille Waltero de Oxonia Willelmo vinitore Hugone filio Meisent Daniele clerico Hugone mercatore
