Charter Document - 02560845

Charter Document - 02560845


Charter Number: 02560845
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1186 - 1213
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego H abbas Radyng[ensis] et eiusdem loci conventus concessimus et hoc presenti scripto confirmavimus Godefrido de Benetfeld et heredibus eius post eum unum mesuagium in Radyng[ie] inter duos rivos aquarum de Keneta iuxta terram que fuit Ade de Hurle reddendo nobis annuatim xii denarios ad festum sancti Michaelis pro omni pensionali et annuali servitio Hoc mesuagium tenebit prefatus G[odefridus] et heredes sui libere quiete plene et honorifice secundum legem burgensium honorabilium in villa de Radyng[ia] commorantium Hec conventio rata erit et stabilis quamdiu prefatus G[odefridus] et heredes sui nobis fideles extiterint et predictum censum reddiderint Hiis testibus Willelmo Camberlano Ramundo mercatore et Alano fratre suo Waltero de Oxonia et Waltero genere suo Turgiso Edwardo Gentil et Simone stabulario et multis aliis []