Charter Document - 02560843

Charter Document - 02560843


Charter Number: 02560843
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1186 - 1213
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego H abbas Radyng[ensis] et eiusdem loci conventus dedimus Willelmo Camberlano et heredibus suis duo mesuagia in novo vico in quoa Gilbertus super pontem mansit scilicet illa que sunt inter domum G[alfredi] de Bixe et domum que fuit Ramundi mercatoris tenenda de nobis sibi et heredibus suis libere et quiete pacifice et honorifice sicut alii liberi et honorifici burgenses de Radyng[ia] tenent reddendo nobis annuatim duos solidos ad festum sancti Michaelis pro omni servitio Dedimus etiam predicto W[illelmo] et heredibus suis terram retro cimiterium sancti Egidii quam Bodwynus filius Wiant tenuit de Petro de Cosham preter duo mesuagia que Alardus presbiter et Willelmus Luffe tenent de eadem terra tenendamd de nobis per prefatam libertatem reddendo sex denarios per annum ad predictum terminum Hiis testibus Willelmo de Waltham Ernaldo maresc[allo] Rahero Willelmo pincerna Willelmo dispensatore Rogero de Waltham Lamberto coco Achelmanno coco Ramundo mercatore et Alano fratre suo Waltero de Oxonia et Waltero genero suo Gilberto super pontem Galfrido clerico et Turgiso genero suo Edwardo Gentil Rad[ulfo] Wille Simone stabulario Waltero Peg et aliis multis