Charter Document - 02560841
| Charter Number: | 02560841 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Lease |
| Date: | 1186 - 1213 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego H abbas Radyng[ensis] eiusdemque loci conventus concessimus Alano mercatori de Radyng[ia] et heredibus suis tenere de nobis reddendo annuatim iii solidos ad festum sancti Michaelis illam terram que est inter domum Pagani Fachel et domum que fuit Roberti vinitoris que nobis in portimoto per iuramentum ville adiudicata est tamquam escheeta nostra Huius concessionis gratia dedit prefatus Alanus nobis xx solidos et per nostrum preceptum xvi solidos Christine que terram illam aliquot annis tenuerat tamen ut acommodatam sine redditu et aliquando reddendo vi denarios Istos autem prefatos xvi solidos accepit prefata Christina in portimoto intuitu pietatis ut si quid in hac terra tempore quo eam tenuerat expendisset in hoc illi recompensentur Hec concessio rata erit et stabilis quamdiu predictus A[lanus] fidelis nobis extiterit et predictum censum bene nobis reddiderit Hiis testibus Remundo mercatore Ricardo Wille Waltero Wille Rad[ulfo] Wille Iordano Wille Raerio Willelmo infante Willelmo de Elemosinaria
