Charter Document - 02560838
| Charter Number: | 02560838 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Restoration |
| Date: | 1186 - 1199 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hugo abbas Radyng[ensis] eiusdemque loci conventus reddidimus domino Petro Blundo intuitu honestatis servitii ipsius unum mesuagium quod pater eius tenuit in Radyng[ie] ante portam abbatie reddendo annuatim xii denariis ad festum sancti Michaelis Hanc autem terram prefatus [Petrus] hospitabit quo melius et commodius poterit ad suam voluntatem et nostram vicinorumque indempnitatem nec in mesuagio illo scienter receptabit vel illud locabit personis per quas scandalum nobis vel vicinis possit orriri vel honestatis opinio obfuscari Libere itaque et honorifice bene quiete et plene hoc tenementum tenebit prefatus Petrus et heredes eius post eum per prefatum servitium sicut pater eius illud melius et liberius tenuit vel tenere debuit Hec carta rata erit et stabilis quamdiu prefatus Petrus et heredes sui nobis fideles extiterint et prefatum censum bene et plene reddiderint Testibus W[illelmo] comite Saresb[urie] Adam de Port Rog[ero] de Sancto Iohanne Walt[ero] de Oxonia Ramundo mercatore Reginaldo Agno Alexandro pincerna et multis aliis
