Charter Document - 02560837

Charter Document - 02560837


Charter Number: 02560837
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1173 - 1186
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego I[oseph] abbas Radyng[ensis] eiusdemque loci conventus concessimus Ade de Erleia et heredibus eius post ipsum pro servitio suo tenere de nobis tria mesuagia in Radyngia unum inter duos pontes et duo ultra pontem reddendo annuatim ecclesie nostre quatuor solidos in festo sancti Michaelis Hec autem mesuagia tenebit Adam et heredes eius post eum per istos iiii solidos ita libere et quiete bene et in pace sicut aliquis in villa Radyn[gie] melius et liberius et quietius aliqua burgagia tenet Hec autem conventio rata erit et stabilis quamdiu predictus Adam vel heredes sui nobis fideles extiterint et predictum censum bene et plene reddiderint Hiis testibus Iohanne de Larmere Geroldo filio eius Azone [de] Sunningges Ricardo privigno eius Hugone de Dunesdena Ricardo filio eius Roberto de Waltham Willelmo filio eius Remundo mercatore