Charter Document - 02560835
| Charter Number: | 02560835 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Lease |
| Date: | 1173 - 1186 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego I[oseph] abbas Radyng[ensis] consensu conventus concessi Rad[ulf]o Purcel et heredibus suis in Radyng[ia] unam mansionem ultra pontem habentem iiii perticas in fronte anteriora et xxiiii perticas et viii pedes in longitudine et a posteriori parte vi perticas et dimidiam pro xii denariis annuatim solvendis [ecclesie] nostre ad festum sancti Michaelis cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus liberioris hominis de tenemento nostro Radyng[ie] Hoc autem erit ratum et stabile quamdiu nobis ipse vel heredes sui fideles extiterint et predictum censum fideliter reddiderint Hiis testibus Edwardo priore G[aufredo] precentore R[oberto] P[ar]tes Gaufr[edo] de Bixe Rad[ulfo] dapifero Remundo filio eius Reinaldo de Sulham Ricardo de Acle Huberto de Clere G[aufredo] pincerna
