Charter Document - 02560834

Charter Document - 02560834


Charter Number: 02560834
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1173 - 1186
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego I[oseph] abbas Radyng[ensis] consensu conventus concessi Rad[ulfo] Purcel et heredibus sius totam terram ex orientali parte vie que est inter novum fossatum et Kanetam pro ii solidis et iiii denariis annuatim solvendis ecclesie nostre ad festum sancti Michaelis cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus liberioris hominis de tenemento nostro Radyng[ie] Hoc autem erit ratum et stabile quamdiu nobis ipse vel heredes sui fideles extiterint et predictum censum fideliter reddiderint Hiis testibus Edwardo priore Gaufr[ed]o precentore Roberto P[ar]tes Gaufr[ed]o de Bixe Rad[ulfo] dapifero et Remundo filio eius Reinaldo de Suleham Ricardo de Accle Huberto de Clere Gaufrido pincerna