Charter Document - 02560833

Charter Document - 02560833


Charter Number: 02560833
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1173 - 1186
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Ioseph abbas Radyng[ensis] consilio et consensu totius conventus concessi et presenti carta confirmavi Duranno de capella et heredibus eius mesuagium unum ultra novum pontem Radyng[ie] inter viam molendini et stagnum eiusdem molendini libere et quiete tenendum pro x denariis annuatim solvendis ad festum sancti Michaelis pro omni servitio Hec autem concessio rata erit et stabilis quamdiu predictus Durannus et heredes ipsius [nobis fideles extiterint] et predictum censum fideliter et plenaria nobis reddiderint Hiis testibus Gaufredo de Bixe Osberto de Maidenhacche Rad[ulf]o de Chauresham Alexandro de Blebury Waltero de Essindine Huberto de Clere Rad[ulfo] Purcel et Badwi[no] armigero eius Waltero de Constanc Nicholao capellano Ricardo Boistard Herberto Furmache Waltero Furmache Willelmo fratre eius Willelmo Boistard Waltero de Oxeneford Willelmo Bevin Rad[ulf]o de Oxeneford Nicholao filio eius Hamone de Radyng[ia]