Charter Document - 02560830

Charter Document - 02560830


Charter Number: 02560830
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1173 - 1186
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Ioseph abbas Radyng[ensis] eiusdemque loci conventus concessimus Ade clerico de Essend[ene] et heredibus suis tenere de nobis mesuagium quoddam in villa Radyng[ie] per duos solidos annuatim nobis infra oct[avas] sancti Michaelis reddendos Tenebunt autem et heredes eius hoc mesuagium ita libere et quiete per predictos duos solidos sicut melius et quietius et liberius aliquis tenet in villa Radyng[ie] Hec carta rata erit et stabilis quamdiu prefatus Adam et heredes sui nobis fideles extiterint et predictam pensionem bene et plene reddiderint Testibus Herveo presbitero Petro clerico Gaufr[ed]o preposito Willelmo Bevyn Willelmo dispensatore Petro pincerna Henrico filio Walteri Iohanne nepote Ade []