Charter Document - 02560829

Charter Document - 02560829


Charter Number: 02560829
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1173 - 1186
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod [ego] I[oseph] abbas Radyng[ensis] et totus eiusdem loci conventus concessimus et presenti carta confirmavimus magistro Willelmo de Lincoln[ia] perpetuam vicariam sancte Marie de Radyng[ia] libere et quiete de nobis tenendam sicut magister Gilbertus eam tenuit pro lx solidis annuatim solvendis quatuor terminis ad Pascha xv ad festum sancti Iohannis xv ad festum sancti Michaelis xv ad Natale domini xv Hec autem conventio rata erit et stabilis quamdiu prefatus magister Willelmus fidelis nobis extiterit et predictam pensionem nobis plenaria solverit Hiis testibus []