Charter Document - 02560828

Charter Document - 02560828


Charter Number: 02560828
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1165 - 1173
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus abbas Radyng[ensis] consilio et voluntate conventus concessi Ranulfo filio Tomi et heredibus eius pro vi solidis annuatim ecclesie Radyng[ensi] persolvendis tenementum quod Tomus pater eius tenuit pro sex [solidis] Volo itaque ut libere et quiete teneat pro sex solidis et easdem libertates et consuetudines quas pater suus habuit pro predicta censa habeat iste pro sua Hec quoque donatio rata erit et stabilis quamdiu predictam censam bene reddiderit et fidelis nobis extiterit Hiis testibus []