Charter Document - 02560826

Charter Document - 02560826


Charter Number: 02560826
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1165 - 1173
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus abbas ecclesie Radyng[ensis] voluntate et consilio conventus dedi [et] concessi Osberto de Rerdewica et heredibus eius in burgo Radyng[ie] illam libertatem que dicitur heusira Volumusque ut eam bene quiete et libere habeat sicut ceteri liberi homines nostri qui eandem libertatem melius et liberius et quietius habent Hiis testibus Roberto de Waltham Rad[ulf]o de Bulehuda Willelmo de Waltham Simone dapifero Rad[ulf]o dapifero Petro clerico Roberto camberlano Roberto de Walleng[efordia] Warino preposito Galfr[ed]o preposito