Charter Document - 02560823

Charter Document - 02560823


Charter Number: 02560823
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1158 - 1165
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri sancte ecclesie filii quod ego Rog[erius] abbas Radyng[ensis] concessi et dedi assensu et consilio capituli nostri Warino filio Rad[ulf]i de Wycumba et heredibus suis illam terram in burgo Radyng[ie] que fuit Osberni Driebried ad tenendam bene et honorifice in feodo et in hereditate pro xvi denariis annuatim reddendis ad festum sancti Michaelis Sciendum est autem quod ipsa terra per magnum foris factum heredum Osberni eis adiudicata fuit et ablata et in manus nostras venit per iudicium sicut proprium dominium nostrum ad faciendum inde beneplacitum nostrum Nos autem eandem terram concessimus et dedimus Warino et heredibus suis perpetuo tenendam ut supradictum est partim pro amore et fideli servitio partim propter heredes eius qui sunt de progenie Osberni partim propter pecuniam quam ab eo pro ista concessione accepimus scilicet ii marcas argenti Hiis testibus Hamone de Cotesbroc Godwyno de Thaccham Petro clerico Herewardo de Medenhacche Petro et Willelmo fratre eius Willelmo Cailli Roberto Olie[n]t Edmundo de Tyghelhurst Edmundo et Edwardo fratre eius Gilberto presbitero de Tyghelhurst Waltero filio Lyulfi de Stokes