Charter Document - 02560822
| Charter Number: | 02560822 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1130 - 1135 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Anscherius abbas Radyng[ensis] consilio fratrum nostrorum concedo Rad[ulf]o Graio liberam et quietam consuetudinem que vocatur heuescyri que fiet in domo sua in qua ipse habitat et in aliis domibus de quibus inveni eum seisitum quando in abbatiam receptus sum Hec est videlicet illa [in] qua ipse manet ante portam nostram altera quam tenet Iohannes homo eius iuxta domum predictam et sopa una et terra illa quam ultra pontem [habet] pro escambio terre illius quam prius habuerat in vico ante abbatiam et terra quam Geroldus tenet de eo Ipsum quoque Rad[ulfu]m retineo in manu nostra ut nulli alii respondeat pro foris factura quam ipse faciet nisi michi vel cui iussero fratri
