Charter Document - 02560819

Charter Document - 02560819


Charter Number: 02560819
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1194 - 1217
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
British Library - Egerton MS 3031 (f81v,p166)

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Ysabella de Siffrawasta dedi et concessi et presenti carta mea confirmavi deo et sancte Marie de Rading[ia] et monachis ibidem deo servientibus pro salute anime mee et pro anima Roberti de Siffrawasta patris mei et Emme matris mee et pro animabus maritorum meorum qui apud Rading[iam] sepeliuntur et pro animabus omnium antecessorum meorum et successorum meorum dimidiam virgata terre in Purleya quam tenet in vilenagio Osbertus filius Godwinig piscatoris cum omnibus pertinentiis suis in perpetuam et puram elemosinam liberam et quietam ab omni consuetudine et exactione et demanda et immunem ab omni servitio seculari et ut abbas et conventus Rading[enses] transmutent predictum Osbertum et progeniem suam ad voluntatem et dispositionem ipsorum sive ad opus vilenagii sive ad censum annuum Ego autem et heredes mei respondebimus pro servitio forinseco siquid forte ab eis aliquando exactum fuerit Quod ut ratum in perpetuum permaneat sigilli mei appositione confirmavi Hiis testibus [Iohanne capellano Thoma Sorel et multis aliis]