Charter Document - 02560815
| Charter Number: | 02560815 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1216 - 1224 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit abbas de Waverleg a et eiusdem loci et de Syreburn priores salutem Noveritis nos mandatum domini pape in hec verba suscepisse [] Huius igitur auctoritate mandati partibus in presentia nostra in maiori ecclesia de Winton[ia] per procuratores idoneos constitutis tam ad litigandum quam ad componendum destinatos necnon et G[ervasio] clerico de Neubir[ia] personaliter comparente lis tandem inter eos mota super ecclesia de Neubir[ia] quam iidem monachi de Rading[ia] asserebant infra limites parochie de Tacham sitam esse et ob hoc ad ecclesiam de Tacham pertinere ac per hoc tam ipsos abbatem et conventum de Pratellis necnon et G[ervasium] clericum amovendos in hunc modum quievit Videlicet quod ecclesia de Tacham percipiet singulis annis ii solidos de ecclesia de Neubir[ia] sicut antea percipere consuevit Preterea abbas et conventus de Pratellis singulis annis de bonis suis pro bono pacis iiii solidos et viii denarios persolvent infra oct[avas] sancti Michaelis abbati et conventui de Rading[ia] Predicti etiam abbas et conventus dde Rading[ia] [ipsos] tam de se quam adversus clericos residuas portiones possidentes si quas possederint in ecclesia de Tacham conservabunt indemnes sub forma predicta Et ut hec perpetua compositio stabilis et firma permaneat de consensu ac instantia partium huic scripto sigilla nostra apposuimus et eam quantum ad nos pertinet confirmavimus
Markups
Names Markup:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit abbas de Waverleg a et eiusdem loci et de Syreburn priores salutem Noveritis nos mandatum domini pape in hec verba suscepisse []embed Huius igitur auctoritate mandati partibus in presentia nostra in maiori ecclesia de Winton[ia] per procuratores idoneos constitutis tam ad litigandum quam ad componendum destinatos necnon et G[ervasio] clerico de Neubir[ia] personaliter comparente lis tandem inter eos mota super ecclesia de Neubir[ia] quam iidem monachi de Rading[ia] asserebant infra limites parochie de Tacham sitam esse et ob hoc ad ecclesiam de Tacham pertinere ac per hoc tam ipsos abbatem et conventum de Pratellis necnon et G[ervasium] clericum amovendos in hunc modum quievit Videlicet quod ecclesia de Tacham percipiet singulis annis ii solidos de ecclesia de Neubir[ia] sicut antea percipere consuevit Preterea abbas et conventus de Pratellis singulis annis de bonis suis pro bono pacis iiii solidos et viii denarios persolvent infra oct[avas] sancti Michaelis abbati et conventui de Rading[ia] Predicti etiam abbas et conventus dde Rading[ia] [ipsos] tam de se quam adversus clericos residuas portiones possidentes si quas possederint in ecclesia de Tacham conservabunt indemnes sub forma predicta Et ut hec perpetua compositio stabilis et firma permaneat de consensu ac instantia partium huic scripto sigilla nostra apposuimus et eam quantum ad nos pertinet confirmavimus
