Charter Document - 02560814

Charter Document - 02560814


Charter Number: 02560814
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1193 - 1220
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Egerton MS 3031 (f84r,f106v)

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Gilo de Pinkeni de consensu et voluntate domini Roberti heredis mei pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et beate Marie de Radinges et monachis ibidem deo servientibus in puram liberam et perpetuam elemosinam illam cotcetlam terre quam Petrus filius Iurdani tenuit de me in Micheam que iacet iuxta molendinum de blado et Rademore Ita tamen quod predictus Petrus et heredes sui predictam terram tenebunt de abbate Radingie et eiusdem loci conventu reddendo inde annuatim ecclesie Rading[ie] dimidiam marcam argenti pro omni servitio ad duos terminos scilicet ad Annuntiationem beate Marie quadraginta denarios et ad festum sancti Michaelis xl denarios salvo tamen servitio domini regis de quo respondebunt predictus Petrus et heredes sui Ut autem hec mea donatio rata et inconcussa permaneat [eam tam] sigillo meo quam sigillo filii mei duxi roborandam Hiis testibus []