Charter Document - 02560798

Charter Document - 02560798


Charter Number: 02560798
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1183 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Egerton MS 3031 (f52v)

Charter:

Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Iocelinus dei gratia Sar[esburiensis] episcopus eternam in domino salutem Ex subiectis vobis innotescat quod ecclesia de Englefeld[] a pristinis temporibus de iure fuit monasterii Rading[ensis] et ei pensionalis Sed quia cautele habundantia parit securitatem Willelmus de Englefeld[] eandem ecclesiam [pro salute anime sue et] antecessorum suorum prefato monasterio donavit ipsamque donationem [sue carte confirmatione roboravit] Verum quoniam postea tulit moleste Willelmus et eius amici quod nichil iu[ris in eadem ecclesia sibi et heredibus s]uis esset relictum monachi Rad[ingenses] pro bono pacis in nostra presentia e[is concesserunt ut dec]edente vicario Willelmus vel eius heredes idoneum clericum eis presentent Ipsi vero eundem mihi vel successoribus meis in perpetuum vicarium presentabunt Ipse tamen vicarius prius in capitulo Rad[ingensi] de fide monachis servanda et de annua pensione unius marce solvenda iuratoriam prestabit cautionem Quod ut perpetua gaudeat firmitate presenti scripto cum sigilli mei appositione duxi roborandum Testibus hiis Azone archidiacono Sar[esburiensi] Ricardo vicearchidiacono Berch[esire] magistro Alexandro medico Daniele de Ponte magistro Roberto filio Ursonis et magistro Roberto de Guldef[ord] canonicis Sar[] Galterio capellano Nicholao de Eliun et Mauricio clerico Willelmo de Mara Gillone de Pincheni et Roberto de Lideneia militibus et magistro Willelmo Cumin

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Iocelinusname dei gratia Sar[esburiensis] episcopusname eternam in domino salutem Ex subiectis vobis innotescat quod ecclesia de Englefeld[] a pristinis temporibus de iure fuit monasterii Rading[ensis] et ei pensionalis Sed quia cautele habundantia parit securitatem Willelmus de Englefeldname[] eandem ecclesiam [pro salute anime sue et] antecessorum suorum prefato monasterioname donavit ipsamque donationem [sue carte confirmatione roboravit] Verum quoniam postea tulit moleste Willelmusname et eius amici quod nichil iu[ris in eadem ecclesia sibi et heredibus s]uis esset relictum monachi Rad[ingenses]name pro bono pacis in nostra presentia e[is concesserunt ut dec]edente vicario Willelmusname vel eius heredes idoneum clericum eis presentent Ipsi vero eundem mihi vel successoribus meis in perpetuum vicarium presentabunt Ipse tamen vicarius prius in capitulo Rad[ingensi] de fide monachis servanda et de annua pensione unius marce solvenda iuratoriam prestabit cautionem Quod ut perpetua gaudeat firmitate presenti scripto cum sigilli mei appositione duxi roborandum Testibus hiis Azone archidiacono Sar[esburiensi]name Ricardo vicearchidiacono Berch[esire]name magistro Alexandro mediconame Daniele de Pontename magistro Roberto filio Ursonisname et magistro Roberto de Guldef[ord]name canonicis Sarname[] Galterio capellanoname Nicholao de Eliunname et Mauricio clericoname Willelmo de Maraname Gillone de Pincheniname et Roberto de Lideneianame militibusname et magistro Willelmo Cuminname