Charter Document - 02560797

Charter Document - 02560797


Charter Number: 02560797
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1183 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Egerton MS 3031 (f39v)

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ecclesia de Englefeld a pristinis temporibus de iure fuit monasterii Rading[ensis] et ei pensionalis Sed quia cautele abundantia parit securitatem ego Willelmus dominus de Englefeld eandem ecclesiam pro salute anime mee et meorum prefato monasterio donavi ipsamque donationem carte mee confirmatione roboravi Verum quoniam postea moleste tuli ego et amici mei quod nichil iuris in eadem ecclesia mihi et heredibus meis esset relictum Ioseph abbas Rading[ensis] et conventus pro bono pacis concesserunt mihi et heredibus meis ut decedente vicario de Englefeld ego Willelmus et heredes mei presentemus eis idoneum clericum quem ipsi episcopo Sar[esburiensi] in perpetuum vicarium presentabunt Ipse tamen vicarius prius in capitulo Rading[ensi] de fide monachis servanda et annua pensione unius marce solvenda iuratoriam prestabit cautionem Quod ut perpetua gaudeat firmitate presenti scripto et sigilli mei appositione roboravi His Testibus Azone archidiacono Sar[esburiensi] Ricardo vicearchidiacono Berkesc[ire] magistro Alexandro medico Daniele de Ponte Roberto filio Ursonis et multis aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Sciant presentes et futuri quod ecclesia de Englefeld a pristinis temporibus de iure fuit monasterii Rading[ensis] et ei pensionalis Sed quia cautele abundantia parit securitatem ego Willelmus dominus de Englefeldname eandem ecclesiam pro salute anime mee et meorum prefato monasterioname donavi ipsamque donationem carte mee confirmatione roboravi Verum quoniam postea moleste tuli ego et amici mei quod nichil iuris in eadem ecclesia mihi et heredibus meis esset relictum Ioseph abbas Rading[ensis]name et conventusname pro bono pacis concesserunt mihi et heredibus meis ut decedente vicario de Englefeld ego Willelmusname et heredes mei presentemus eis idoneum clericum quem ipsi episcopo Sar[esburiensi]name in perpetuum vicarium presentabunt Ipse tamen vicarius prius in capitulo Rading[ensi] de fide monachis servanda et annua pensione unius marce solvenda iuratoriam prestabit cautionem Quod ut perpetua gaudeat firmitate presenti scripto et sigilli mei appositione roboravi His Testibus Azone archidiacono Sar[esburiensi]name Ricardo vicearchidiacono Berkesc[ire]name magistro Alexandro mediconame Daniele de Pontename Roberto filio Ursonisname et multis aliis