Charter Document - 02560791

Charter Document - 02560791


Charter Number: 02560791
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1255 - 1259
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Egerton MS 3031 (f103v,p210)

Charter:

[Johannes de Turbervill] attachiatus fuit ad respondendum abbati Rading de placito qua ratione cepit in manum domini regis xl acras terre cum pertinentiis in Hanred et fecit intelligere Johanni Walerando esch[aetori] domini regis quod terra illa fuit eschaeta domini regis eo quod predictus abbas dicit in curia domini regis quod predictus Johannes de Turb[ervill] fraudulenter et per odium cepit in manum domini regis terram illam et quod terra illa est villenagium ipsius abbatis de dono predecessorum domini regis regum Angl[ie] Et unde predictus abbas querit quod cum ipse in curia domini regis coram justic[iariis] suis apud Westm[onasterium] per iudicium eiusdem curie recuperasset seisinam suam de predicta terra cum pertinentiis et de villenagio suo et inde fuit in seisina pacifica idem Johannes fraudulenter et per odium fecit intelligere predicto Johanni Walerando et cetera quod terra illa fuit eschaeta domini regis unde dampnum habet ad valentiam xl librarum Et Johannes venit et dicit quod quicquid fecit de predicta eschaeta fecit per predictum Johannem Walerandum qui fuit capitalis esch[aetor] domini regis et de hoc vocat inde ad war[antum] Et supervenit predictus Johannes Walerandus et requisitus si per ipsum vel per preceptum eius predictus Johannes de Turb[ervill] fecit inquisitionem quam fecit dicit quod non Et quia predictus Johannes de Turb[ervill] de advocatus est ideo in misericordia Et inde abbas sine die et remaneat in seisina sua quam prius habuit et habere debet