Charter Document - 02560777

Charter Document - 02560777


Charter Number: 02560777
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Carrio concessi et hac mea carta confirmavi Willelmo Cordebanario de Bristoll[o] et Rogerio fratri eius illas tres marcas argenti quas monachi de Rading[ia] solebant reddere Reimundo avunculo meo de terra quam prefati monachi de patre meo et de illo tenuerunt in Chauseia Quare volo et firmiter precipio monachis de Rading[ia] ut annuatim ad festum sancti Michaelis illas tres marcas prefatis Willelmo et Rogerio de Bristoll[o] et heredibus eorum post eos plenaria persolvatis sicut carta patris mei Oddonis et Reimundi avunculi mei et mea testatur