Charter Document - 02560693

Charter Document - 02560693


Charter Number: 02560693
Cartulary Title: Reading Abbey Cartularies
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1158 - 1165
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Egerton MS 3031 (f60r,p123)

Charter:

Iocelinus dei gratia Sar[esburiensis] episcopus omnibus Christi fidelibus in episcopatu Sar[esburiensi] constitutis salutem in vero salutari Ut ea que a nobis rationabiliter facta sunt rata et inconvulsa valeant permanere tam scripture testimonio quam nostre auctoritatis patrocinio volumus sicut et debemus communire Inde est quod nos omnibus confessis et vere penitentibus qui capellam beate Marie Magdalene iuxta Burchildeburiam constructam et cimiterium ibidem a nobis benedictum honoraverint et reverentiam exhibuerint partem indulgentie quam ibidem dedimus benigne concedimus et participes orationum et beneficiorum que in Sar[esburiensi] fiunt ecclesia esse concedimus Si quis vero quod absit temeritatis ausu locum predictum violare seu adnichilare temptaverit noverit nos in ipsum tanquam sacrilegum et episcopalis dignitatis contemptorem iustitie rigorem prolaturos Valete in domino