Charter Document - 02560689
| Charter Number: | 02560689 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1151 - 1154 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f47r,p97) |
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri sancte ecclesie fideles quod compositio que super ecclesia de Sepehale inter ecclesiam Sancti Albani et ecclesiam de Rading[ia] facta est assensu utriusque ecclesie ita confirmata est quod rata et stabilis in perpetuum permanebit iuxta tenorem cyrographi quod inter easdem ecclesias conscriptum est Hoc autem superadditum est compositioni monachi ecclesie Sancti Albani saisiaverunt monachos de Rading[ia] de decimis de Sepehala qui et ipsi in continenti resaisiaverunt monachos ecclesie Sancti Albani de eisdem decimis et clamaverunt eas liberas et quietas preter quod persolvent singulis annis dimidiam marcam argenti ecclesie de Rading[ia] Monachi vero Sancti Albani saisiaverunt monachos de Radingia de ecclesia de Burchildeburia cum omnibus decimis et pertinentiis suis in capitulo de Warengef[ordia] de qua reddent singulis annis monachis de Warengeford[ia] xx solidos quamdiu Ricardus presbiter persona extiterit Quod si monachi de Rading[ia] non potuerint liberare et acquietare parochiam de Sepehale de Ansfrido facient monachi ecclesie Sancti Albani quam melius potuerint erga Ansfridum Et tunc non persolvent dimidiam marcam argenti monachis de Rading[ia] donec liberentur de Ansfrido et monachi de Rading[ia] persolvent ex integro xxx solidos monachis de Wareng[e]f[ordia]
