Charter Document - 02560688
| Charter Number: | 02560688 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Settlement |
| Date: | 1151 - 1154 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f47r,p97) |
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus sancte ecclesie tam presentibus quam futuris hanc esse compositionem que inter ecclesiam de Radinges et ecclesiam Sancti Albani de ecclesia de Sepehale facta est Ecclesia de Rading[es] penitus renuntiavit calumnie quam habebat adversus ecclesiam Sancti Albani super parochia de Sepehale quam ad ecclesiam de Estuna pertinere et sui iuris esse asserebat et concessit ut apud Sepehale habeatur mater ecclesia et ipsa iuris sit Sancti Albani cum omnibus decimis et pertinentiis suis eo tenore ut ecclesia Sancti Albani annuatim persolvat ecclesie de Rading[es] ad octavas Pasche dimidiam marcam argenti ecclesia de Sepehale libera permanente ab omni alia subiectione in perpetuum Ecclesia vero Sancti Albani et ecclesia de Walingef[ordia] concesserunt ecclesie de Rading[es] ecclesiam de Burchildeberia que sui iuris erat perpetuo iure possidendam cum omnibus decimis et pertinentiis suis liberam ab omni calumnia pro duabus marcis argenti quas ecclesie de Walingef[ordia] annis singulis inde persolvet unam quidem marcam ad octavas Pasche aliam vero ad octavas sancti Michaelis Hec compositio primo facta est in capitulo Sancti Albani presente Rodberto abbate et conventu eiusdem loci assidente etiam Hugone priore de Rading[es] et cum eo duobus fratribus eiusdem ecclesie deinde in capitulo de Rading[es] presente Edwardo abbate et conventu illius loci recitata et unanimi omnium assensu confirmata est
